- INFANTADGO
- INFANTADGOnomen illustris in Hisp. Fam. Mendoziae stirpis. Didacus enim Hurtadus de Mendoza, Admiralis Castiliae (fil. natu maior NN. de Hita et Butrago, frater Inici Lopezii, qui primus Com. del Real de Manzannares et March. de Santillana, crearus est, A. C. 1445. et septem mares genuit e quibus primus Didacus Hurtadus de Mendoza, novum decus genti intulit, Ducis del Infantadgo diguitatem adeptus. Huic, praeter maximum natu, lineae Ducalis continuatorem, de quo mox, filii fuêre Ioh. Hurtadus Dominorum de Belenna et Valhermoso et Garsias Laso de Mendoza Dominorum de Iunquera in Guadalaxara, cum cogn. de laso, conditores. In stipite vero Ducum directo, Didacus Lopezius I. ex Brianda de Luna agnata (filia Ioh. Hurtadi de Mendoza) Inicum Lopezium I. genuit Maria de Luna (filia Alviri de Luna Duc. de Truxilio) maritum et ex ea partem Didaci Lopezii II. quo et Mariâ Pimentelliâ, nat. Inicus Lopezius II. Isabellam Aragoniam sibi iunxit (filiam Henr. Aragoniae inf. Fortunae, Duc. Segorbiae. Ferd. Argoniae Regis qui Obiit A. C. 1416. ex Henx. fil. neporis) atque ex ea suscepit Didacum Hurtadum II. Com. de Saldanna, cui Maria agnara March. del Cenete (filia Roderici de Mendoza March. del Cenete,) genuit Rodericum Duc. del Infantadgo, ex Anna agnata (filia Inici Lopezii de Mendoza Duc. del Infantadgo, Didaco Hurtado II. geniti) Luisae, Inici Lopezii (Den. ....) Magdalenae (Den....) et Mariae patr, e quibus haec ultima Garsiae de Toledo Osorio Duci deFernandina nupsst; ptimogenita vero Luisa, haeres, Ducatûs tituluru marito Didaco Gomezio de Sandoval, Com. de Saldanna (fil. Francisci de Sandoval et Roxas Duc. de Lerma) attulit; mater ex eo An nae, Roderici et Catharin de Mendoza Sandoval Roxas Duc. de Infantadgo March. de Santillana, Argueso et Campo, March. de Cenete (quae nupsit Roderico de Silva Mendoza Duci de Pastrana et Estremera, Principi de Melito, et Duci de Villafranca in Regno Neapolitano: ex eo mater Roderici de Silva Hurrado de Mendoza Guzman Com. de Saldanna, qui uxorem sibi iunxit N. de Haro, filiam Lud. de Haro A. C.. 1666.) Phil. Iac. Spener. Theatro Nobil. Eur. Part. II. p. 106. et Part. III. p. 80. et 87. ut et utrobique in Ind. ubi Fam. liae dispositionem exhibet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.